Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1678-1-3

From Fina Wiki
Revision as of 21:13, 14 September 2019 by FDeCallatay (talk | contribs) (Created page with "{{Correspondence |Author=Gisbert Cuper |Recipient=Ezechiel Spanheim |Correspondence date=1678/01/03 |Place=Deventer |Coordinates=52.24927, 6.17613 |Associated persons=Jean Tri...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)


Gisbert Cuper - Ezechiel Spanheim - 1678-1-3
FINA IDUnique ID of the page  4261
InstitutionName of Institution.
InventoryInventory number.
AuthorAuthor of the document. Gisbert Cuper
RecipientRecipient of the correspondence. Ezechiel Spanheim
Correspondence dateDate when the correspondence was written: day - month - year . January 3, 1678
PlacePlace of publication of the book, composition of the document or institution. Deventer 52° 14' 57.37" N, 6° 10' 34.07" E
Associated personsNames of Persons who are mentioned in the annotation. Jean Tristan de Saint-Amant, Charles Patin, Johann Friedrich Gronovius
LiteratureReference to literature. Gronovius 16561, Tristan de Saint-Amant 16572, Uhl 1760-1769, livre XI (1769), lettre 18, p. 67-713
KeywordNumismatic Keywords  roman, titus, augustus, romulus, maxentius, legend
LanguageLanguage of the correspondence Latin
LinkLink to external information, e.g. Wikpedia
Map
Loading map...
Grand documentOriginal passage from the "Grand document".

-Lettre du 3 janvier 1678 (de Deventer) :» Nisi perspectam haberem tuam erga eruditionis studiofos voluntatem, et certus ad nos pertulisset rumor, optimam rerum PACEM Noviomagi testudineis incedere pedibus, et a gravibus ac molestis negotiis tot tantorumque Regum, Principum, Rerum publicarum Legatos cum maxime liberos agere, numquam litteras hasce mittere, vel tibi sustinuissem, illustris Spanhemi. Quibus accedit, me, postquam ex antiquae supellectili promo condo, reverendo Smetio, intellexi, te aliquo numero habere Harpocratem meum, facere non potuisse, quin ipse mihi apud te gratularer, et tibi gratias agerem de iudicio; simulque more ac ritu prisco felicem, quem inimus, annum precarer; et auspicandi gratia, pace quod fiattua, quæstiones ponerem, quae me male habent, quasque nemo melius amplissimo Spanhemio, doctorum facile, explicare potest. Nummus est Titi imp. cuius in aversa parte currus cernitur triumphalis, et summo currui / impositus flos vel aliud quid, addita inscript. TR. P. VIII. IMP. XIIII. COS VII.P. P. Suspicatus nonnumquam sum, esse florem Balsami, qua arbore Iudaea nobilitata, eumque a Tito in triumpho esse ductum, ut significaret Iudaeam a se devictam; non fecus ac in Augusti numismate NVX PlNEA notat, Vindelicum esse superatum, uti primus recte coniecit Velserus; atque illud indicarc arbitrabar Plinium lib. XII. cap. 25. Sed omnibus odoribus praefertur balsamum, uni terrae Iudaeae concessum, quondam in duobus tantum hortis, utroque regio, altero ingerum viginti non amplius, altero pauciorum. OSTENDERE arbusculam hanc urbi imperatores Vespasiani. Clarumque dictu a Pompeio Magno in triumpho arbores quoque duximus. Vox enim ostendere hand obscure indicat, balsamum inter triumphi fercula fuisse, more iam inde a temporibus Pompeii usitato, qui forte eius primus auctor. Sed quo minus id ipse amplecti possim, facit, quod nihil de flore balsami; quo forte caret, eiusque forma legerim; quodque similis plane flos, si modo / is est, in Augusti nummo exhibetur, itidem currui triumphali impositus. Apud Tristanum Tom. III. exstat nummus Romuli, filii Maxentii, inque eius aversa area aedisicium, quod antiquarii templum esse existimant. Sed mihi potius videtur esse mausoleum sive monumentum, quo vel reliquiae Romuli conditae fuerunt, ve1 quod honoris caussa instar cenotaphii erectum fuit. Eo me ducit vox MEMORlA monumento adscripta (AETERNAE MEMORiAE) quae frequentissime hac in re usurpatur; et AQVILA culmini eius apud clarissimum Patinum imposita ; quae, uti constat ex Dione, Herodiano, et infinitis numismatis, animas imperatorum in caelum vehere putabatur. Ipsa quin immo structura magis sepulchrum, quam templum refert ; quippe quae nuilis columnis, nullis statuis, allifue rebus, quibus aedes sacræ exornari solent, est decorata. Sed praecipuus mihi huius opinionis fundus alter patris Maxentii nummus, in cuius una area conspiciendum se praebet IMP. C. MAXENIIVS. / P. F. AVG. Laureatus ; in altera vero templum magnifice exstructum, inque eius medio figura seminuda galeata hastam tenens cum inscript. CONSERV. VRB. SVAE itemque alius, qui eumdem titulum, idem templum, sed binas in eo effigies ostentat apud Patinum. Non arbitror cum viris doctissimis, Maxentium sese appellare CONSERVATOREM VRBIS SVAE, sed ipsissimum templum esse, quod filio Romulo exstruxit, quem ante patrem obiisse, et in deos relatum ab ipso esse, nummi fidei haud dubiae docent; Romulumque CONSERVATOREM vocari, quia et in nummo altero legitur DIVO ROMVLO N VRBID CONS, id est, NOSTRAE VRBIS (sive ROMAE) CONSERVATORl ; quomodo. Diocletianus, Maximianus, et Constantius in alio apud Tristanum nummo CONSERVATORES VRBIS SVAE dicuntur. Sed recte olim sapiens ille, ne qnid nimis ; te quapropter, vir magnifice, etiam atque etiam rogo, ut me, quod commodo fiat, doceas, quid de nummis his statuendum fit. Gronovius totus est / in Livio illustrando et emendando, paratque Dissertationem in verba foedcrts cum Antiocha percussi apud Livium lib. XXXVIII, cap. 38. quae pater eius , Schefferus, et Meibomius elucidare conati sunt. Observationum mearum librum quartum propediem a me feres. Vale plurimum, illustris Spanhemi, et conatibus meis fave. Daventriae a. d. III. Id. Ian. 1678 » (Uhl 1769, livre XI, lettre 18, p. 67-71).

References

  1. ^  Gronovius, Johann Friedrich (1656), De sestertiis seu subsecivorum pecuniæ veteris Græcæ & Romanæ. Libri IV, Apud Ludovicum & Danielem Elzevirios, Amsterdam.
  2. ^  Tristan de Saint-Amant, Jean (1657), Commentaires historiques contenans l'histoire générale des empereurs, impératrices, caesars, et tyrans de l'empire romain, ... Tome troisième, chez Sébastien Hure et Frédéric Léonard, Paris.
  3. ^  Uhl, J. L. (1760-1769), Sylloge nova epistolarum varii argumenti, 11 vol., Nuremberg.