-Lettre du 18 juillet 1703 (de) : « Mecum hic fuit ante aliquot menses Eques Anglus, cui nomen la Fountaine, et qui cum Excellentiss. Comitis de portlant filio, in Italia et Germania peregrinatus est; erat non modo veteru’ nummoru’ studiosissimusus \et intelligens valde/ veru’ etiam raritatis eximiae complures sibi comparaverat; quin et recepit, se nonnullos parum obvios ectypos ad me missurum; id quod nondum factum sit, te summopere rogo ut eum (neq’ enim dubito quin juvenem tam elegantem et eruditum cognoscas, vel aditurus sis) promissorum admoneas, significiesq’ me memoriam colloquii, quod cum eodem in mediam fere noctem habui domi meae protraxi, servaturum perpetuam. » ([draft], 18 July 1703. Nationale Bibliotheek, Hague, 72 H 21, ff.3–9, at ff.5–6 ; Burnett 2020b, p. 1604).